- TRIARII
- TRIARIIgenus militum apud Romanos. Polybius enim, l. 6. ubi de acie Roman. quatuor facit militum ordines et discrimina, Pilanos scil. seu Velites, Hastatos, Principes et Triarios. E quibus Velites seu Pilani eligebantur ex minimis aetate et fortunae tenuieris hominibus: his adultiores erant Hastati: Hastatos aetare ac robore praecellebant Principes; natu maximi et fortissimi erant Triarii, sic dicti, quod in acie tertiô ordine extremis subsidio deponebantur. Qui quod labantem aciem saepe restituislent, ultimumque eslent victoriae asylum, hinc Proverb. Ad Triarios ventum est. Iidem et Postsignani sunt dici, quod ri Principes, qui Aquilam secum habebant, totius Legionis primarium signum, sequerentur. Situm eorum Machiavellus, Discurs. de Repub. ait fuisle talem, ut alterô genu, dum Hastati ac Principes pugnabant, niterentur; qui si hostis impetum ferren non possent, tum Triariis surgentibus, novam velut aciem hostibus obiectam, illis non exiguum rerrorem inopinatô hôc spectaculô incultere sicque perculsis Triarios acerrime instare consuevisse. De armis Auctores variant, Velitibus enim quidam gladium, pila, parmamque: Hastatis scutum, ensem Hispaniensem, veruta duo, galeam aeneam, et crurum tegmen ocream; corollam item plumeam et cordituum (unius spithamae aes, pectori adhibitum) vel etiam hamis consertum thoracem: eadem Principibus ac Triariis, nisi quod his, veruti locô, hastam tribuunt. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 10. c. 10. Alii Pilum proprium Triariis faciunt armorum genus. Namque et prima Triariorum centuria Primum, secunda Secundum pilum etc. et Principes, qui proxime Triarios antecedebant, Antepilani, dicti leguntur. Vide Alexandrum ab Alex. Genialium dier. l. 5. c. 15. Lipsium, de Militia Rom. l. 2. dial. 1. et 3. Godwyn. Antholog. Rom. l. 3. sect. 4. c. 17. et l. 4. c. 2. et supra Pilarii it. Primopilus. Posteriori aevô Vexillarii Legionum dicebantur et aliorum omnium munerum, isi propulsandi hostis, erant immunes, uti docet Salmas. ad Vopisc. in Probo, c. 5. extr. vide infra in hac voce.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.